/n. n. 13/.
Iulius Caesar Vaninus
Candido Lectori
salutem.
Quae ad haec conscribenda animum
nostrum impulerit ratio et
causa, Candido Lectori aperiendum
duxi. Quanquam plurimae
hac deplorata tempestate grassentur ubique
haereses depopulentur et funestent totum
terrarum orbem, paulatim tamen concidunt
et conflavescunt, Αθεοτητος autem secta pestilentissima,
quotidie latius et latius vires
acquirit eundo. Viget enim non solum in
quibusdam orbis angulis, non solum in Iaponiae;
Synarum, Indiae Tartariaeque angustiis
dominatur, sed emersit etiam e latebris illis
in hanc Europaei orbis lucem et viget et
non modo apud eos qui sese a communione
Catholica et societate in interitum ruentes
voluntarium segregarunt, sed etiam qui sese